라틴어 문장 검색

Valerius Messala tradit, neminem umquam libertinorum adhibitum ab eo cenae excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem post proditam Sexti Pompei classem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:2)
Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:3)
Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 42:2)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
mihi enim perspecta est et ingenuitas et magnitudo animi tui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 11:2)
etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8B 1:1)
Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:3)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)
pareo libens, in quantum epistularis pagina sinit, laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:2)
Contra inpudentem stulta est nimia ingenuitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 17)
Ingenuitatem laedas, cum indignum roges.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 233)
Ingenuitas non recipit contumeliam.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 240)
postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 394:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION